Latin
REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS
Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes 10
Unproofread scanNot analysed yet
„multo minus enim rotunditatem hae rugae tolle"rent, quam asperitates quaedam in globis manu factis artificium, aut poruli &tuberculi ligni vel metalli, aut alterius materiae, è qua globus paratur. 1) VI. Falsissime igitur montes in Tabulis suis Geographicis delineavit Burnetius, quorum plerisque altitudinem assignavit parti decimae quintae Semidiametri terrestris aequalem h. e. majorem quinquaginta milliaribus Germanicis tantam autem tribuit latitudinem quoad bases in proximis cuiusque vallibus observandas, ut tota nostra Germania vix duos aut tres tales montes capere possit. Ita satis confutatam puto obiectionem, quae tellurem nostram ob montium multitudinem deformitatis et irregularitatis horridae accusat. III. Neque minus animose tam numerosos montes confusionis arguit Burnetius, quos magnas moles appellat nullo ordine temere congestas, ac si coelo cecidissent, aut ima tellus illos eructasset; non referre partes ordinatas queritur, aut membra alicuius corporis, cum nec singuli seorsim ullam in se formam aut decorem habeant, nec cum caeteris ordinem aut dispositionem, quae vel ad usum vel ornatum referri possit. Praecipue p. 81. his verbis „mentem suam exponit: Vti seorsim unusquisque „est incomposita et deformis moles, ita nullum inter „se ordinem habent alii cum aliis, aut seriem regu„gularem. Situs montium terrae est eminentissi"mum confusionis exemplum, nec turbine, nec ,terrae motu, nec ulla tempestate maior confusio „induci potest. Verum quidem est, saepe protendi ()verba sunt citate. Dis. Vogelianae. Cap. V. §. 5.