Latin
REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS
Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes 12
Unproofread scanNot analysed yet
Quare III. observo defectum Symmetriae in montibus à Burnetio neque probatum esse, neque probari posse. Non sufficit conqueri, in uno eodemque iugo montium alterum alteri non respondere sed disquirendum esset, an forte singulis montibus unius iugi singuli montes aliorum iugorum in nostro terrarum orbe respondeant? ne dicam in Planetis forte Symmetriam montium cum montibus terrestribus esse reperiundam. l) Geographiae Generalis lib. I. cap. 13. Propos. 6. m) in libro Anglice scripto, sed in Germanicam linguam translato sub tit. Klee-blätlein der Welt Anfang, Verlis. änderung und Vntergang betreff. Cap. 3. *)de fide orthodoxa citatus a Rajo p. 36. gitizen λσθαι 3ησσε Sed ponamus, nullam esse inter montes Symmetriam ponamus etiam admodum irregularem telluris nostrae figuram, neque tamen concedendum terit, quod Burnetius inde sequi putavit, nihil hic esse elegans aut venustum, nullam pulchritudinis umbram, sed horridam deformitatem, adeoque artis aut consilii nullum vestigium. Etenim I.