# Montes divinitatis testes 14

Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes, REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/14

eo quod globum non exacte referat, deformitatis horrendae arguere audebit. IV. Quicquid vero de pulchritudine vel deformitate montium statuatur, falsissimum est, quod Burnetius inde concludere ausus est, nulla in montium multitudine ac situ extare consilii alicujus & sapientiae vestigia: Ea enim quae de montium singulorm necessitate atque utilitate, e. g. propter aquarum defluxum in rivis atque fluminibus, jam nunc proferemus, simul ostendunt, terram nostram non paucis opus habere montibus, ita ut ex multitudine montium summa summi autoris sapientia elucescat. Quod vero pro mentium nostrarum imbecillitate, qua ne quidem leviorum multo, minusque compositarum rerum arte factarum, partium, quibus constant, & dispositionis earundem fines singulos assequi semper possumus, ignoramus, cur talis montium dispositio supremo placuerit Conditori, id reliqua evidentissima Sapientiae indicia tantum abest ut labefactet, ut potius ex istis indiciis certo colligamus, Deum hujus etiam dispositionis, Dissertatiuncula Vimae A. 1716. edita de Pulchri natura & requisitis. B6σα 5 *σα sitionis, quamvis minus ordinata atque venusta videri possit, sapientissimas, etsi nobis incognitas, habuisse rationes.

---

Jakob Wilhelm Feuerlein (with Christoph Moritz Lochner), Montes divinitatis testes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Montes_divinitatis_testes.
