# Montes divinitatis testes 15

Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes, REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/15

Contra fingulos montes declamaturus Burnedus, excipit gratos Bacchi colles, & amoenos illos monticulos, qui viridi herba, & vicino fonte, & arboribus vim aestivi Solis repellunt, quibus suam non denegat qualemcunque elegantiam & jucunditatem sola autem respicit longaeva illa, tristia & squalentia corpora. Telluris pondera, quae duro capite rigent inter nubes, infixisque in terram saxeis pedibus, ab innumeris saeculis steterunt immobilia, atque nudo pectore pertulerunt tot annorum ardentes soles, fulmina & procellas. Quaecunque autem de maximis hisce montibus habet, partim figuras ipsorum & structuras irregulares, uno verbo, deformitatem concernunt, partim ceu inutilia, imo molesta & noxia terrae pondera eosdem describunt. Prius dubium satis confutatum esse arbitror per ea, quae paragraphis proxime antecedentibus fuerunt observata quare de posteriori tantum objectione solicitos esse oportet. Argumenta Burnetii ex his praecipue ejusdem verbis eruenda sunt: Omnium materiarum atque formarum est hic quaedam confusio; plurimi montes plane saxei sunt, silicei, marmorei, cretacei, aut aliter lapidei; quidam terrei, quanquam id rarius in magnis montibus. Quoad interiora pauci pleni sunt, plurimi cavi, ubi latibula ferarum & serpentum. Amnes subterranei repunt, crescunt fossilia, & metalla aggregantur.

---

Jakob Wilhelm Feuerlein (with Christoph Moritz Lochner), Montes divinitatis testes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Montes_divinitatis_testes.
