Latin
REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS
Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes 21
Unproofread scanNot analysed yet
Latibula feris atque serpentibus non sunt invidenda, &,si vel maxime nulla ex iis ad homines redundaret utilitas, quod tamen est falsissimum, agnoscendum tamen esset, per montium cavitates animalium horum securitati atque nutritioni esse prospectum. Montes ignivomi pauci sunt per omnem terrarum orbem, qu sed ne horum quidem strages usu omni carent, siquidem sulphur, nitrum aliaque, quae ejiciunt, mineralia, fertilitatem agrorum promovent, atque iisdem usibus, quibus haec mineralia multo labore alias effodienda applicantur, aptissime adhibentur. 1) IX. Frustra igitur Burnetius atque Lucretius in testimonium adversus Deum excitarunt Montes, quos nunc testes omni exceptione majores pro Supremi Numi9) v. 10. HENR. HOTTINGERI Medici Tigurensis Celeberr. Montium Glacialium Helveticorum descriptio in Miscellaneis Naturae Curiosorum Decur. III. Anno 9. &p) V. SCHEVCHZERI Itinera Alpina tria, Londin. a. 1708. in 4. maj. edita, Itinere II. p. 6. q) V. VARENII Geographia Generalis, p. 105. edit. Amste1) SCHEVCHZERVS in Phys. Germ. P. II. c. 27. §. 16. Numinis existentia sistam. Sola nunc repetamus illa beneficia, quae Montes effusione aquarum fluentium toti terrarum orbi, &optimis suis pascuis, vicinis accolis exhibent.