# Montes divinitatis testes 22

Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes, REMA GEOORAPHICVM DE PHYSICA TELLVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/22

Summam hic observamus montium necessitatem, summam utilitatem: Nullae sine montibus iisque multis & magnis forent aquae viventes atque fluentes, nulla aquarum circulatio nulla earundem multo minus sufficiens copia; pereundum esset vegetabilibus, animalibus, hominibus. Quare agnoscere oportet tantis finibus destinatos esse montes. Sicut enim machinae cujusdam hydraulicae fines manu palpamus, modo effectus ejus observaverimus, antequam de autore ejus curiosi fuimus, an aliquem habeat, & quisnam ille sit; sicut dubitare nequimus, oculis visionem, auribus auditionem finem esse praefixum, etiamsi de autore eorundem ne per somnium quidem cogitaverimus; ita Montium etiam fines praecipui extra omnem positi sunt controversiam. 5) Jam vero ubicunque fines sunt, ibi etiam agnosci debet autor sciens, volens, sapiens, qui usus hosce praeviderit, atque voluerit, qui benignitate sua necessitatibus humanis ita prospexerit, atque per potentiam suam executioni haec dedederit. Ast neque inter Mentes Humanas neque inter corpora ullum reperitur ens, tanta sapientia, benignitate, potentia praeditum, ut Montes eidem ceu causae ENELEMENTI Collectantis, de Origine fontium, & causs finales admittantur, agnoscit fines montium a nobis hic repetitos, reprehensus a RAIO I. c. p. 47. quod quasi dubius conditionem illam adjecerit, cum tamen manifestissimi sint isti fines. Paucis etiam hoc argumentum existentiae Dei a montium finibus attingunt BENTLEIVS in Stultitia & Irrationabilitate Atheismi p. 419. seq. FARKERVS Diss. II. de Deo. p. 177. sqq. BVDDEVS Theithei causae attribui possint: Ergo datur necessario ens, ab omnibus corporibus & spiritibus reliquis longe distinctum, idque Sapientissimum, Benignissimum, Potentissimum, Supremus Montium totiusque telluris montosae Conditor, h. e. existit Deus. t Id tamen diffiteri non licet, certis constare monumentis, montes quandoque insignibus obnoxios fuisse mutationibus, unde facile oriri potuerunt quaedam imperfectiones, à quibus, cum recens esset conditum hoc Vniversum, immunes omnino fuerunt. Ita montes novos in Italia & Anglia ortos esse proximis ante nos Saeculis, historiae tradunt u); Vesuvium amoenissimum olim fuisse montem e MARTIALIS Epigram. lib. IV. 34. probant.

---

Jakob Wilhelm Feuerlein (with Christoph Moritz Lochner), Montes divinitatis testes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Montes_divinitatis_testes.
