Latin
COROLLARIA
Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes 24
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIA. I. Si terra nostra ante diluvium fluuios habuit, quod constat ex Genes. II. 10. seqq. necessario etiam habuit montes; quod etiam ex Gen. VII. 19. VIII. 4. Psalm. XC. 2. Proverb. VIII. 25. probatur: frustra ergo Burnetius terra antediluvianae figuram ovalem fingit, ex qua aquarum fluxus loco montium deduci possit, refutatus a VVOODVVRRDO in specimine Geographiae Physicae pag. 212. &in not. (s). II. Quamvis petrefactos pisces, conchas marinas, herbas, qui in summis montibus atque petris inclusi reperiuntur, reliquias diluvii universalis existimem, nego tamen inde sequi, quod CL. SCHEVCHLERVS in Stoicheiogr. P. I. p. 109. concludit, montes hodie superstites diversos esse a montibus antediluvianis, &huic demum diluvio suas debere origines; id enim unice colligo conchas illas atque pisces è fundo maris nonnisi universali diluvio in summa pervenire potuisse montium juga, nihil nunc obstat, quo minus pisces illi atque conchae a subsidentibus iterum aquis diluvii relicti in montibus antediluvianis, limo obducti, &petrefacti in interiora montium, tum adhuc molliorum, postea magis magisque induratorum, pondere suo penetrasse existimentur. TOLANDVS in Originibus Judaicis terram Cananaeam impie aeque III. ac inepte miseram atque sterilem cum STRABONE existimat quod petrosa sit vel montosa; opponi Tolando meretur comparatio inter terram sanctam &Helvetiam a SCHEVCHLERO in Jobi Physica Sacra p. 84. ita tamen instituta, ut magna terrae sanctae tribuatur praerogativa. TANTVM. ERRATA: p. 8. pro CHTISTOPH. lege CHRISTOPH. p. 16. pro custode: §. VII, ponatur custos: Esse. Dδιδ