# Montes divinitatis testes 3

Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/3

PRAEFATIO. Argumenta, quibus Supremi Numinis demonstratur existentia, non tantum adstruere, sed etiam contra objectiones speciem aliquam prae se ferentes vindicare oportet. Haudquaquam levis existimanda est illa objectio, quae ex montium in tellure nostra deformitate, inutilitate, imo noxa, ratiocinatur. Quo magis speciosum primo intuitu videbatur dubium, eo accuratius in ipsum inquisivi. Deprehendi autem, non tantum solide confutari, sed etiam inverti, atque ex montibus divinae creationis vesticia elici posse, quas meas meditationes Dissertatione hac explicare Bono cum Deo constitui. Provocabo igitur cum Psalmo CXLVIII. 9. montes & colles ad laudem IEHOVAE. A 2 §. I. Esse sse Deum, h. e. supremum, benignissimum, sapientissimum, potentissimum hujus Vniversi Eauctorem quamvis praeter alios SOCRATES ex Mundi admirabili structura, & partium, quibus constat, sapientissima coordinatione, apertissimis rerum finibus, & gravissimis earundem usibus luculentissime probatum dederit a), Epicurei tamen, eximii in aliis scientiis Philosophi, fortuitum Atomorum concursum gravissimae illi veritati opponere, & inter alia Montes cumprimis in testimonium contra Deum invitos rapere non erubuerunt. Audiamus LVCRETIVM, qui Carmine suo de Natura rerum lib. V. mox a principio Sectae suae mentem hisce verbis exprimit: Quodsi jam rerum ignorem primordia quae sint: Hoc tamen ex ipsis coeli rationibus ausim Confirmare, aliisque ex rebus reddere multis; Nequaquam nobis divinitus esse paratam Naturam rerum: tanta stat praedita culpa. Principio quantum coeli tegit impetus ingens, Inde avidam partem MONTES, sylvaeque ferarum Possedere; tenent RVPES, vastaeque paludes.

---

Jakob Wilhelm Feuerlein (with Christoph Moritz Lochner), Montes divinitatis testes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Montes_divinitatis_testes.
