# Montes divinitatis testes 7

Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-wilhelm-feuerlein/montes-divinitatis-testes/7

Das eti 2σθου 258 derationem: etenim quod magnus dicatur hic mons, ille exiguus, ex nova est comparatione montis unius cum altero, qua, licet major alter, alter minor deprehendatur, minor tamen ex numero montium ideo segregandus non est, sicut, qui unicam genuit prolem, pater nihilominus jure meritoque appellatur, quamvis sint alii patres, qui numerosa magis prole gaudent. Adhaec exiguus quandoque videtur mons aliquis, ratione habita proximae vallis, qui tamen, si ad mare comparetur, cui flumina sua tandem immittit e) inter maximos referri meretur. Omnis igitur terra sicca est montosa, ita tamen, ut alter mons altero sit major, magisque sensibilis. Viderer hac ratione propria caedere vineta, atque arma tradere adversariis, nisi II. monerem, discrimen haud exiguum intercedere inter figuras corporum mathematicas & physicas; è quibus illas Mathematici in Theorematibus, has in Problematibus intelligunt; illas, quantum possibile est, perfectissimas concipiunt atque fingunt, has, sive ipsi autores sint, sive corporum naturalium figuras contemplentur, nunquam perfectas deprehendere licet, &, si vel maxis) Libramentum totius fluvii appellant depressionem ostii infra locum fontis, atque ex eodem eminentias locorum mediterraneorum metiuntur, cumque observarint, in velocissimo, quod tamen navigabile sit, flumine, ducentesimam longitudinis partem esse libramenti altitudinem, inde concluserunt, dato flumine 200. milliaria longo, velocissimo, & tamen navigabili, eminentiam illam, quae fontem hujus fluminis continet, aestimandam esse 1. milliaris. V. VOGELII Dissert. mox laudanda Cap. III. quis vero eminentiam unius vel dimidii milliaris inter montes maximos vel magnos referre dubitabili. 21 Digitized by C ogle maxime per oculorum hebetudinem inaequalitas earundem non conspiciatur, per microscopia tamen facillime haec imperfectio cognoscitur. Quam inepte igitur perfecta & mathematica in tellure nostra desideratur figura, cujus tamen corpus physicum non est capax? III. Physicae telluris rotunditati nihil subtrahere montes, vel ex Eclipsibus Lunaribus satis elucescit, in quibus umbra terrae semper instar circuli apparet. f) IV.

---

Jakob Wilhelm Feuerlein (with Christoph Moritz Lochner), Montes divinitatis testes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Montes_divinitatis_testes.
