Latin
8
Jakob Wilhelm Feuerlein, Montes divinitatis testes 8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero pro physica etiam rotunditate necessarium sit, ut inaequalitas non sit nimia g), operae precium est, exactius inquirere in proportionem, quae inter magnitudinem totius nostrae telluris &montium altitudinem intercedit, ut de figura telluris accuratum ferri possit judicium. Hic vero otium nobis fecit M. CHTISTOPH. VOGELIVS, magni 1) V. Celeb. WOLFFII Elementa Geograph. Cap. I. §. 3. &BERNH. VARENII Geographia Generalis lib. 1. cap. 3. g) VOGELIVS in Diss. de Physica telluris rotunditate Cap. 1. §. 2. ita rem hanc egregie exponit: Physice rotundum corpus vocamus, cujus Semidiametri aliae quidem alias excedunt, ita tamen, ut excessus ratio ad corpus integrum non sit adeo notabilis. Ita granulositas cutis in malo aurantio, licet hinc inde semidiametris, ejus ad minimum superaddat unam partem ducentesimam; credo alicubi etiam centesimam, &hac majorem quinquagesimam; quia tamen unitatis ratio ad 50. non est adeo notabilis in hoc corpore, multo minus ad 100. aut 200; igitur eminentiis his neglectis malum aurantium physice rotundum esse dicimus. Imo granula piperis physice rotunda vulgo supponimus, quamvis eorum asperitates ad semidiametros notabiliorem habeant rationem. Contra pruna &pyra, quorum semidiametri certis in partibus duplo majores, quam in quibusdam aliis, rotunda esse negamus; defectus enim unius semidiametri ab altera est latis notabilis. magni Weigelii discipulus, postea Rector Zittaviensis, in erudita Diss. Jenae A. 1658. Respondente Georg. Christoph. Eimmardo edita, cui titulum fecit: THEO