# Epistulae anni 1513 2.6-8

Jakov Baničević, Epistulae anni 1513, 2.6 to 2.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakov-banicevic/epistulae-anni-1513/2.6

De xxvj. ejusdem mensis venerunt alie omnino prioribus contrarie quod idem Illustrissimus Vice Rex statuerat retrocedere in Regnum Neapolitanum et revocabat undequaque gentes suas ad retrocedendum, ex qua fama et retrocessu credebatur quod Cremona iam esset perdita, et quod Veneti qui non erant remote ab ea, potiti fuissent civitate: Mediolani fuit tumultuatum, et Civitas fecit indutias cum Arce ad x. dies et quod pro illis x. diebus darentur victualia Arci ex Civitate, et eadem die fuerunt data, ut arbitror, plus quam pro x. mensibus. Dominus Andreas de Burgo Orator Caesareus Mediolani, parabat fugam et scriptum fuerat Duci qui erat versus Alexandriam contra Gallos, quod consuleret persone sue: cito venerunt deinde alie littere de xxvij. quibus scribunt advenisse litteras ex Urbe * per quas nunciabatur Pontificem aperte se declarasse pro Duce Mediolani et contra Venetos, et deposuisse pecunias pro solutione Helvetiorum, et jusisse ut quanto citius Armigeri sui accelerarent ad Lombardiam, ex quo novo Vice Rex substitit et est Placentia, nec progreditur nec retrocedit, nec satis scitur quid facturus sit. Sacramorus Vice Comes, et Bastardus Triultii cum circiter D. C. equitibus et iij. M. Rusticorum Monteferrato erant inclusi in Alexandria. Duo milia Peditum cum parte artellarie desenderant versus Ast et erant prope Ast, dicebatur quod descenderent societates Triultii et Ruberti de la Marcia: Dominus de la Tremugla erat adhuc Lugduni: Dux Mediolani erat non remote ab Alexandria cum Helvetiis et suis: Prosper de Columna cum C. lanceis et mile Peditibus erat in Cremona et cum eo Comes Alexander Sfortia cum D. Equis Mediolanensibus et non exiverunt omnes 26 quoniam Vicerex noluit retrocedere et revocaverat omnes suos undequaque existentes. Preter illos Helvetios qui sunt cum Duce Mediolani, xxvij. praeteriti, octo milia eorum receserunt, qui externa die debent fuisse in Como et arbitror quod isti opponent se Venetis, petunt a Caesare xvj. M. Florenos Rheni in mense, mile equestres et artellariam et volunt progredi contra Venetos.

---

Jakov Baničević, Epistulae anni 1513. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/banic-j-epist-1513.xml.
