Latin
7
Jakov Baničević, Epistulae anni 1513 7
Unproofread scanNot analysed yet
Serenissima Madama. Humillima commendatio: hodie venerunt litterae ex Verona ab Episcopo Tridentino et ex Inspruk ab Oratoribus Hispanis videlicet Urrea et Comite Carriati qui est Orator Regis Catholici apud Venetos, et qui ambo simul veniunt ad Caesarem, quod per unum nuntium quem miserant Fochari, intellerant quod Papa die xx. mensis Februarii preteriti inter x. et xi. horam expiraverat, et uterque tam Episcopus quam Oratores scribunt ex relatu ejusdem nuntii Fuchareni: Caesar hactenus alia nova non habuit, nec habetur alia certitudo istius rei, verum quidem est quod habuit sua Majestas die xii. praeteriti, supervenerat sibi parosismus acutus cum subet et scribebant quod cesaverant parosismus ,sed tamen remanserat cum sua febri lenta et non magna, postea habuimus ista nova quae volui confestim significare Serenitati Vestrae; cujus bonae gratiae me humillime commendo, et quam diu faeliciter valere cupio. Reverendissimus Dominus Gurcensis pridie venit ad Caesaream Majestatem, veniunt et isti duo Oratores cum magna festinatione postquam intellexerunt obitum Pontificis et veniunt solum cum quatuor equis inter ambos: ex Hinstat die 2. Martii M. D. XIII. Excellentissimae Serenitatis Vestrae humillimus servitor: Jacobus de Bannissis: Serenissimae Principi et Excellentissimae Dominae meae colendissimae Dominae Margaretae Archi Ducissae Austriae, etc. Dignissimae.