Latin · Dactylic hexameter
IACOBI BONI RACVSAEI SVB FIGVRA HERCVLIS CHRISTI PRAELVDIVM DEDICATVM LEONI X P…, lines 1.94-1.137
Jakov Bunić, De raptu Cerberi 1.94-137
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse uelut Furiis praeceps agitatus adibam
Antra, lacum Dryadumque domos et lustra ferarum
Causabarque deos furto. Mihi per Styga cuncti
Iurabant nil scire tui. Scit Mysia quantum
Quaesierim te, chare puer, quantosque sub altis
Montibus ediderim gemitus, scit tristis imago
Vociferans nostros planctus lamentaque nostra.
Quas ego non sortes, quae non oracula diuum
Tentaui? Sed uana mihi responsa dederunt.
Quin etiam Phoebi tripodes inimica canebant
Numina Nayadum te sub sua regna tulisse.
En quoque me falso frater delusit Apollo!"
Tunc tristis laetatus Hylas stetit Hercule uiso
Atque ait: "O magni domitor fortissime mundi,
Alcide, neque te frater neque Thracius Orpheus
Nec falsis responsa deum lusere figuris.
Nam tibi (quandoquidem fatis conuenimus altis)
Ipse meos casus fabor mortemque nefandam:
Hellespontiacos portus Argoa carina
Quum tot onusta deum genitis intrarat, Iason
Quos secum auricomam cupientes carpere pellem
Colchon, et Oethei ducebat Phasydos undas,
Tum (bene si memini) quum tota in puppe corona
Heroum accubuit mensae circumque ministri
Aurea uasa, dapes et dulcia uina ferebant,
Ipse ego iussus eram gelidis e fontibus urnam
In uada proieci, frigentes flumine lymphas
Vt caperem. Tunc ecce procul sub sole calenti
Candida siccabat madidos Arethusa capillos,
Gurgite pube tenus uirgo stans nuda supremo.
Bis subito liquidas sese summergit in undas,
Bisque emergit aquis iterum nymphasque sorores
Euocat: extemplo nudatas aequore toto
Nayadas aspicio spumantes ire per undas.
Obstupui humoremque mihi sub pectora traxit
Sanguineum formido repens, gelidosque per artus
Pallor iit, nox orta oculis, labefactaque terram
Membra petunt, sopita cadit mens corde sub imo.
Me tunc exanimo similem chorus omnis abegit
In caua Nayadum spumosae Doridos antra."
"Ergo uera pii dicebant omina uates",
Alcides ait: at male amantia numina nymphae,
Quae mihi delitias nimium rapuistis inique,
Non bene in Alcidae consultae damna fuistis.