Latin
IACOBI BONI RACVSAEI CHRISTI SVB FIGVRA HERCVLIS PRAELVDIVM LEONI X PONT. MAX. …, lines 2.201-2.249
Jakov Bunić, De raptu Cerberi 2.201-249
Unproofread scanNot analysed yet
At non Alcides ullis perterrita monstris
Pectora turbabat, ueluti Cantabria cautes
Nil timet Aeolias hyemes aestumque minacis
Oceani, scopulis sed firma sonantibus haeret
Fluctibus in mediis, Magnes et concaua circum
Antra fremunt undisque sonat latrantibus aequor.
Quem procul ut regno spolia ex utroque ferentem
Prospiciunt illique induta comantibus armis
Alta Cleonei fulserunt terga leonis,
Conspectu patuit deus et praestantibus alto
Corde animis, patuere palam fatalia dona
Et robur uiresque dei, quibus omnia uictor
Prodigia et portenta domet quae pontus et aether
Et quae terra creat cunctisque patentia regna
Persephones. Quare infestum si comminus agmen
Consererent, magni timuerunt Herculis iras.
Tum dea terrorum quae fraude exuberat omni
Mortem saeua uocat, quae postquam nocte cruenta
Prodiit, indignum uita nec amabile uulgus
In senio marcere sinit floresque iuuentae,
Immatura legit populo lachrymanda domoque
Funera praecipuosque immani absumit hiatu.
Et Dolor inclaemens aegro uestigia gressu
Admouet; his toto non est deformior ulla
Pestis in inferno nec monstrum dirius ullum.
Quos his exacuit dictis ac uoce superba:
"O mihi bellorum comites, Erebi effera proles,
Humano quoties respersi sanguine campos!
Vincimur insoliti uinci, proh dedecus! Hostis
En nostras trahit exuuias, qui bella Typhaeum
Vana lacessentem tumulo depressimus alto
Inarimes quique Enceladum subiecimus Aetnae
Atque tot anguipedes Phlegraea ualle Gigantas
Fulmine et excussa lapsos obtriuimus Ossa.
At nunc –heu, quanta est iniuria! –pristina nobis
Vis cecidit, qua cuncta cadunt, nomenque uerendum
Perdidimus, sursum liceat si impune reuerti
Dedecus hoc nostraque ingens cum labe trophaeum
Si referet superae Iunoni inuisa propago.
Scilicet ignaui Stygia torpebimus aula
Et uictor parto remeabit praedo triumpho? !
At non hinc audax nostrae Iunonis adulter
Vt labyrintheos potuit euadere flexus,
Aequorei quanquam fuerit Iouis inclyta proles.
Nunc igitur ne fama prior neu clarus Auerni
Conculcetur honos nostrique potentia sceptri,
Sumite laetales calamos funestaque tela,
Quae nece cuncta premunt, caelum quae, terra fretumque
Fert quaeque aetherium subter nascuntur Olympum!