Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae Chorus .II. Cherubin Deo patri dicatus. Pastor, lines 1.2.147-1.2.189
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 1.2.147-189
Unproofread scanNot analysed yet
Talibus implebant superas concentibus arces
Coelicolae, Coelumque his uocibus omne fremebant
Quum Regina Deum terris Astrea relictis
(Obstarent ni iussa) polos ascenderat altos,
Pectora nanque hominum uitiis imbuta nefandis
Haud impune pati poterat, praesensque tueri,
Et multum commota odiis, commota profani
Orbis ab opprobrio Dea sancta. o, maxime rector
Siccine ego huc inquit supremis trudor ab oris?
Sic occlusa latent rerum secreta tuarum?
An tibi quod placitum facio? Et tua iusta uoluntas
Lex est firma mihi, et graduum uia certa meorum,
Coelastin natam genitor? Claementia nouit
Me procul amota? quam nunc audisque, fouesque.
Fiat uelle tuum sanctum, nam me quoque talem
Esse decet, qualis placui tibi, comminus ense
Hoc utere Pater, nostra et laetabere libra.
At tu nunc praesens pollutis exul in oris,
Hocque impune malo patiens uersabere Virgo?
Ocia lentus agit gladius? nec sanguine terram
Imbuit? haud aciem sceleratus inebriat orbis.
Quin stringe, et mundi sumptis ulciscere poenis.
His dictis strinxit toruis a nubibus ensem,
Ensem fulmineum Dea feruida, quale micanti
Horrificum fulmen quum nube fragore sonoro
Concutitur, celsas ut turbine diruat arces,
Aut rapida inuoluat fractas uertigine puppes
Hymbrifer hoc nimbus frigentibus excipit undis
Rixanti sonitu, et furibundum strangulat ignem.
Terribilem sic alma Deam pax obuia miti
Excipit amplexu, flagrantesque opprimit iras,
At Dea coelesti plenissima nectare Virgo
Laetitiaque Dei, casto comitata marito
Actutum parat ire domos, arcesque reuisit
Montanas, petiitque tuos Aelisa penates.
Nam foetura recens, inopinaque prole carentis
Dedecus Aelisae summouerat ubere uentris
Germine, qui antiquis dudum iuuenescerat annis,
Ergo ibant agiles duce numine, per iuga summa,
Perque iter insuetum, (ne cui foret obuia Virgo
Diua peragranti) leuibus cum deuolat alis
Celsa phalanx, ac nube caua contexit amictos,
Et montana cito traiecit at atria cursu.