Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae Chorus .II. Cherubin Deo patri dicatus. Pastor, lines 1.2.276-1.2.322
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 1.2.276-322
Unproofread scanNot analysed yet
Praemia magna mihi, triplicem dedit ille coronam
Omnipotens, qui nomen habet super omnia sanctum.
Ipsius et pietas Iudaea a stirpe propagat,
Quas ex aeterno praedestinat ordine gentes,
Fortia qui summo uallauit brachia Coelo,
Vnde sua fastus dispersit mente proteruos.
Et deturbauit ualidos a sede rebelles,
Atque humiles populos sublimibus intulit astris,
Ieiunos inopes dapibus saturauit opimis,
At saturos opibus per inanes dispulit umbras,
Quum pius Israel cupidis excepit in ulnis
Claementem Puerum, pietatis dona ferentem,
Hunc et enim nostris promisit Patribus Abrae
Semine ab electo uenturum in saecula Regem,
Haec afflata Deo cecinit sanctissima Vates
Cantica, perpetuum semper celebranda per aeuum.
Expressitque nouem decima cum Pallade musas,
Atque decem sonitus, quibus ante trahentia plaustra
Lusit, et ante Dei uenerandam foederis arcam
Rex Dauid, magnosque Deo celebrauit honores.
Atque decem conuexa Poli, totidemque notauit
Cornigeri praecepta Patris sub carmine Virgo.
Tertia iam bicolor mutarat cornua Phoebe,
Diuaque montanis est usa penatibus hospes,
Atque ministerio seruili exercita Virgo.
Cuius homo genitrice Deus formatus in aluo est,
Cui mare, cui terram, cui lucida templa deorum,
Et regni aeternas dedit immortalis habenas.
Discite ab exemplo famulari, discite matres,
Iamque puer nonum mensem praecursor agebat,
Quum gremio matris lucentes solis in oras
Hoc coeleste iubar maturo prodiit ortu.
Terraque suscepit puerum, noua sacra ferentem,
Qualem nulla prior puerum produxerat aetas,
Nulla uirum, toto reuoluti temporis aeuo,
Munere, et ornatu naturae, operumque bonorum.
Talis ab exortu procedit matutino,
Luci fer astrorum praefulgentissimus ardor,
Adducitque diem populis, noctemque repellit.
Interea totam uulgatur fama per urbem,
Insolita peperisse senem diuinitus aluo.
Confluxere nurus hilares, et tecta frequentant
Cognati, complent laetantes atria coetus,
Mirantur noua dona Dei, matremque salutant.
Postquam octaua dies perfusum flumine solem
Oceano extulerat, patrio de more secarunt
Infantem puerum prisci pro foedere pacti.