Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus / quartus, Dominationes, Deo F…, lines 2.4.437-2.4.479
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 2.4.437-479
Unproofread scanNot analysed yet
Flosque suum longe e lustris attraxit odorem.
Hic est Ioannes, teneris qui primus ab annis
Soliuagus iuga sacra sua ceruice gerebat,
Pura et mente Deum coetu semotus ab omni,
Primus regna canit Coeli, praeludia Christi
Primus agit, primusque uiam monstrabat Olympo.
Cingula cui cruda lumbos e pelle domabat,
Horrida quoi tetricae uelabant pectora fetae,
Lympha dabat potum, stratum terra arida, simplex
Herba cibum, talem praetendit gratia legem,
Gratia, quae Christus, Ioannes praeuia lex est.
Hinc datur una fides, nostrae uia sola salutis.
Ergo ubi Paeneados ad flumina uenit amoena,
Insonuit uerbo uox missa, uiamque parando,
Solennem populis aspersit fluminis undam,
Vnda nouo ritu quae libertate paterna
Donat, et in patriam cuneos immittit ouantes,
Summersis Pharaonis equis, et curribus alto.
Crimina foeda uomunt illi, peccataque deflent
Tristia, foeta malis ii commeruisse fatentur.
Fulminat ille palam, detestarur, laceratque,
Sicut quenque decet, dictis hos territat acer,
Allicit hos blandus, se denegat esse prophetam.
Arduus at plusquam uates modo surgit, et altas
Concinit ambages, et concrepat ore tonanti
Horrendo eloquio, modo serpit, et indicat
Agnum, non ut ego in fluuio, sed uos ardente lauabit
Flaminis igne sui, cuius praestantior, inquit
Calceus ore meo est, uestra hic peccata piabit.
Haec dum Iordanis noua coepta geruntur ad amnem,
Et Nazaraeo iuueni data tempora uoluunt,
Ecce Gygas ingens accinctus, et arduus, alta
Arce Patris, matrisque humili descendit ad amnem.
Substitit unda suo cursu conuersa retrorsum,
Et uirtute repens imbuta refluxit in ortus,
Qua se tam sancto contactam corpore sensit.
Contremuere undae, penitusque exterrita circum
Expauit turba, et uox in caua claustra refugit.
Quod caput in Coelo suprema Seraphin adorant,
Agmina, Ioanni curua ceruice reclinat,
Cum seruis Dominus, iudex cum sontibus adstat.
Bissenos hic dux lapides, haec arca sacrabat,
Bissenis Bobus templo mare uexit ahaenum.