Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus .V. / Principatus Deo Filio De…, lines 2.5.229-2.5.274
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 2.5.229-274
Unproofread scanNot analysed yet
Te uitam uita omnis amet, lux denique lucem.
Nam sine te caecam praeceps audacia mortem,
Et caligantem uersutia concipit Orcum,
Omnia quicquid agunt, agit id tua sola potestas,
Sola potestatum radix, fons, actus, origo.
Tu quoque te per nos laudas, perque omnia pandis.
Nos regat hoc opifex uerbum, uerbo omne beatum
Omne Donum late permanat in omnia, uerbo
Mundus pepetua foelix in pace quiescat.
Postquam pulsa fames epulis, oculosque, manusque
Extulit erectus sublime, alterna trimembri
Vox stetit octono dicto, gratesque peregit,
Impiger et summo descendit monte dehorsum.
Qualis ab oceano ueniens sol igneus altis
Montibus attollit roseum caput oris honesti,
Mox humiles campos, et ualles lustrat apertas,
Et liquido turpes dissoluit ab aethere nimbos,
Atque hyemes foedas, tristesque exterminat umbras,
Vt grauidam uariis tellurem frugibus ornet.
Talis ab arce sua Christus, coetuque Deorum
Ardua terrarum lustrans, hinc uallibus imis
Ambrosio emisit radios ex ore nitenteis,
Quis dedit ignitis foelices hymbribus ortus,
Hymbribus eloquii, calefactaque corda rigauit,
Vt stetit ante domos alti sub monte Taboris,
Qua Galilaea ferax flauentia possidet arua,
Piscosoque lacu uentosas purpurat undas.
Imprimis cauo sacrum quum fornice tectum
Intrantem densum populi circunstetit agmen,
Regia mirantur uenerandi pectora uultus,
Sideream frontem, et pulchro caput ore uenustum,
Ast ubi praeclaram fudit de pectore uocem,
Nectareoque dedit suaueis ex ore loquelas,
Quis mutum traheret Parnasi a uertice Phoebum,
Castalioque sacrae sequerentur fonte sorores,
Orphea quis traheret mutum, syluasque sequentes,
Omnis et elinguis facundia muta sileret.
Quum fluit ignescens, et flammis dura coruscis
Fulminat ardentes acuens in corda sagittas,
Marmora conciperent ignes, et Caucasus horrens
Vt glacies rapido uel caera liquesceret igni.
At quum tendit iter per deuia tetra loquenti
Voce, truces ageret lustris syluestribus Vrsos,
Immanesque feras. Ergo aestus saucia magno
Corda dolore graues agitant, odiumque nefandi
Ingruit, incoquitur penitus nouus odibus ignis.