Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus .V. / Principatus Deo Filio De…, lines 2.5.323-2.5.371
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 2.5.323-371
Unproofread scanNot analysed yet
Omnimodis ubi plena bonis patria omnibus una est,
Quos Deus electos ante omnia fata uocauit,
Aeternum genito peperitque in numine regnum.
Christe nouem Musis praeses, et Apollinis author
Incipe, et haec tua dexter adi primordia, quos tu
Legeris? Expedias, primosque in regna uocaris,
Pulsus ubi patriis longe secesseris agris.
Saxaque praecipites euaseris ardua rupes,
Parua Tyberiadis repetens castella marinae,
Stagnaque. Pone lacum pulcherrimus ibat Iesus,
Cui lenis aura comam tereti ceruice fluentem,
Et nitida refluos aestus urgebat arena,
Vndaque pone pedes allisa remurmurat alga.
Hinc aciem intendens in caerula, retia cymba
Tendere uidit aquis geminos super aequora fratres,
Ambo Ioannidae, patriae Bethseidis ambo
Squammigero enixe uenatu incumbere sueti.
Te reti diuine Cephas accincte trahendae,
Et fortem Andream uox imperiosa uocando
Attrahit, haec mundo quicquid consistit ubique
Exhibet, et dias in luminis euocat oras,
Haec quoque quae nondum existunt, scit nomina cunctis.
Tunc ait, o, iuuenes propere huc accedite laeti,
Et mea post uestros uestigia figite gressus.
Omnis enim tellus Coeli, quaecunque sub axe est,
Sit mare, sint pisces uobis humana propago,
Cuius opima uenit captura, ac praeda paratur.
Quos ego uestra dabo, populosque in Retia cogam?
Talibus attracti linquunt in gurgite rete,
Squammigerumque pecus, subiguntque ad littora cymbam,
Protinus expediunt sese, Christumque sequuntur.
Proxima Zebedeus tenet aequora, strenuus undis,
Et captare feras, et caerula uertere remo.
Cui duo coeligenae fortissima robora nati
Aptabant laqueos, et linea piscibus orsa,
In foribus per transtra ratis cum patre sedentes.
Heus Iacobe ualens animis, et corpore praestans,
Tu quoque chare Puer, mea gratia, linquite uosmet,
Vestraque Ioanni dixit, mea prehendite transtra,
Et mea post uestros uestigia figite gressus.
Hii uero extemplo exiliunt, properantque sequentes,
Naue, domo, patria, charo et genitore relictis,
Quattuor ecce rotae, quibus igneus astra petiuit
Aelias, ecce quibus subigit duodena quadrigis
Signa, per obliquum remeans sol aureus orbem,
His patet arcani iam mystica littera uerbi,
His domus aeterni uentis a quattuor anni
Quadrifido augustum iungit fundamine templum,
Sanctaque per totidem facies elucet honestas.