Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus .VI. / Potestates Deo Filio, q…, lines 2.6.254-2.6.297
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 2.6.254-297
Unproofread scanNot analysed yet
Orandi rata lex posita est, rata formula pacti,
Quae seruata uiam Coelum summittit in altum.
Quid cum diuitiis Croesi? Crassique superbis
Sumptibus? atque Midae fortuna, atque ubere Gaza?
Quid uobis illis pereuntibus? altera Coelo
Vobis uita datur melior, datur altera Gaza
Nobilior longe, et regni sine fine potestas.
Quo nonulla mali labecula, nulla timeri
Vis inimica potet, magni noua moenia mundi
Regnaque nectareo perfundet copia cornu.
Aeternas thesaurus opes dabit omnibus omneis.
Scilicet his, quem quisque sua sibi mente parabit.
Cuius amore mori, cui totam ducere uitam
Nonne decet sancte? Diuina ut luce fruamur.
Ergo agite, o, ciues, patriae bona quaerite uestrae,
Quaerite uenalem patriam, tanti illa ualoris
Quanti quisque ualet mercanda est, uendite ciues
Vendite, uosque ipsos mercatu exponite tanto.
Tum quibus ardentes rutilant in corde lucernae,
Atque oculi mentis super aurea sydera tendunt,
His perfusa Dei radiis mens tota relucet,
At quibus est acies terrena occlusa latebra,
His hebetat sensus coeca caligine plenos,
Haec quibus ipsa sed est caligo mersa tenebris.
Quisnam autem terram, et coelestia templa tueri?
Quis simul in tenebris potis est, et luce morari?
Quis ducibus bello aduersis ferat arma duobus?
Aut opibus Ditis, Coeloque intendat habendo?
Nemo quidem, nemo regno simul aptus utrique est.
Sed neque sollicitent anima sitiente labores
Humanos, rerum ut uictu saturentur auaro,
Vtque nouo niteant induti uellere, nostris
Militibus coelo satis est cibus unus ab alto,
Potum mellifluis dulcem stillantibus astris.
Hinc labor unus erit uobis, quo ducere uitam
Vita dabit uerax e fontibus aetheris alti.
Corpore nam potior uita est, et uellere corpus.
En expers omnis uolucrum genus omne laboris,
Quae neque rastra solo, falces neque messibus aptant,
Horrea nulla parant, nec terram uomere sulcant,
Laeta tamen carpunt uicinis pascua syluis,
Flumina seu circum, seu circum stagna uolantes,
Prataque,uenatu late rimantur amoeno,
Quae pater astriferi dedit his regnator Olympi.