# De vita et gestis Christi 3.7.1-45

Jakov Bunić, De vita et gestis Christi, Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae tertii Chorus .VII. / Virtutes, Deo Spiritui S…, lines 3.7.1-3.7.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakov-bunic/de-vita-et-gestis-christi/3.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakov-bunic/de-vita-et-gestis-christi/3.7.1

Postquam oris rosei uallo compressit eburno,
Manantem et tenuit foelici flumine linguam.
Consilio arcano penetrali in fonte quieuit.
Hoc omnis rerum sub cardine uertitur ordo,
Hoc syncerus amor mouet omnia, lumina lucent
Omnia, quae prima rerum panduntur Abysso.
Iustitia hoc Dea sancta throno sedet inclyta Virgo,
Et gerit imperium, et mediis dominatur in astris,
Exercetque choros princeps, et summa potestas,
Tunc acri uirtute phalanx intenta pependit,
Accinctumque suo circunstetit agmine Regem.
Ille hominum, diuumque simul moderator utroque
Fert aciem mundo, Deus et Rex omnibus unus.
Cuius ab arbitrio res stant, et tempora currunt,
Extemplo celso de uertice pronior ibat,
Hunc ingens agmen turba stipante secutum
Densius accurrit late e conuallibus imis.
Ecce autem horrendo tellus stetit obuia monstro,
Virque elephantiacus toruo maculosior hydro,
Huic horret foeda scabie cutis aspera, crassi
Condyli, et uultus non aequa carne tumentes.
Procidit ante genu duplici, terramque petiuit
Oretenus, tum sic miseranda uoce precatur.
Nate Deo si cuncta potest tua sola uoluntas,
Quum lubet, ah miserum potis es curare iubendo.
Quo uiso mentem, liquefactaque uiscera regis
Commouit pietas, extentaque brachia in aegrum
Porrexit, cuius tacto sic corpore fatur.
Et lubet, et possum modo te curabo libenter.
Astitit, ac totos mutantur membra per artus,
Et facies adeo iuuenili pelle refulsit.
Tum caue Rex inquit, tacitusque hoc supprime, uerum
Vade, age, quo princeps residet te siste sacerdos,
Vt Mosea iubet lex, et rata munera soluas,
Et noua diuinum facies testetur honorem.
Hiis abiit dictis, at non amor, ullaque linguam
Frena tenent, laxis se gloria tollit habenis,
Sectaturque fugam clarae uirtutis inanem.
Haud secus ac solem oppositum, lunaeque labores
Quum ferruginea tellus intersecat umbra,
Luna globi extincti stat corpore tristis opaco.
Ast ubi consequitur radios aduecta nitentes,
Emicuit rursus, totoque infulsit Olympo,
Vt depulsa Deo tabes humana recessit,
Et natura suum rursus tulit aucta decorem.

---

Jakov Bunić, De vita et gestis Christi. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/bunic-j-vgc.xml.
