Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae tertiae Chorus .VIII. / Archangeli Deo Spiritu…, lines 3.8.211-3.8.252
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 3.8.211-252
Unproofread scanNot analysed yet
Nec secus insurgens committere praelia regem
Rex alium contra, sedet, et secum ante uolutat,
Computat et iusto uires examine belli,
Haud dubio euentu concurritur impare pugna,
Quum bis dena decem consistunt millia contra.
Hinc oratores mittit, qui foedera pacis
Exorent, magnis cumulato munere donis,
Qui procul alliciant reges, feraque arma reponant.
Sic igitur parto ponenda ac culmina sumptu,
Paceque, per missos, diuum capietis honorem.
Nam quicunque Deo se dedicat, atque resignat,
Abnegat et quicquid possederat, ille beatus,
Rex est ille quidem supera dignissimus aula.
Quamuis dura quidem res haec, et talis egestas
Regia, magna tamen, solis et cognita magnis.
Quisquis enim uosmet subter sua templa recaeptat,
Excipit hic memet, qui me quoque suscipit, illum
Suscipit, huc qui me Coelo demisit ab alto.
Magnus honos, tanto magna emolumenta labori.
Quod capit est precium rei mensura recaeptae.
Quisquis enim uatem suscaepit nomine uatis,
Siue uirum iustum pariter quoque nomine iusti,
Mercedem uatis capiet, et praemia iusti.
Paruula siue gregis corpuscula munere paruo
Prosequitur nostri, seu frigida pocula tantum
Seu calicem soli dederit fluuialis aquai
Discipulo, quoniam uenerabile nomen honorat,
Obsequio merces, non derit munus honori.
Seu qui corde suas uobis dicentibus aures
Arrigit intentus, per uiuos mella canales
Intus agam, ut uiuo stillatum nectare riuum.
Quicquid ego uobis, hoc dat pater intimus idem,
Hinc ignominiam, simul hinc capiemus honorem.
Haec mandata dedit, dulceis ut nubibus imbres,
Vt lucem Coelo, suaueis ut rebus odores.
Luminis hinc abeunt phoebaeae lampadis instar,
Aut excussa arcu diuinae tela pharetrae
Ipse etiam sua iussa facit, suaque oppida lustrat.
Audiit interea magni facta inclyta Christi,
Ioannes uinclis, et carcere pressus iniquo,
Qui data discipulis tulit haec consulta duobus
Ite simul, Christo paucis haec dicta referte.