Latin
Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae tertiae Chorus .IX. / Angeli Deo Spiritui Sanc…, lines 3.9.87-3.9.126
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 3.9.87-126
Unproofread scanNot analysed yet
Crede mihi mulier, non longe hic affore tempus,
Cum nec in arce patrem solyma, neque monte coletis.
Vos ingnota quidem colitis, nos ordine sacris
Vtimur, et cultus, causas, ritusque tenemus.
Iudaea de stirpe salus uenit, hora propinquat,
Nunc et adest, alta uenerabimur omine sancto
Sanctum mente patrem, uerum quoque, numine uero.
Talibus ipse pater cultoribus innuit, ipsa
Mens sincaera Deus sincaera mente colendus.
Nescia non ego sum, quod ab aethere mittitur alto
Messias, Christus qui dicitur, omnia dono
Ille dabit nobis, et nos uerum omne docebit.
En ego sum, qui te nunc alloquor, illicet adsunt
Vrbe reuertentes socii, uictumque ferentes.
Illi colloquium taciti admirantur, at illa
Euolat hinc urna mulier cum fonte relicta.
Qualis in aeriis dulcis quum tractibus humor
Cogitur in nubem, ductique a sole uapores
Densentur, tum nube coit uapor igneus uda,
Frigida tum calidis concurrunt aethere in alto,
Mistaque concertant, acri si flamine nimbus
Incidat excutiens nubem, furit acta coruscis
Ignibus ac tonitru, lenique immurmurat imbri.
Talis foeta nouis mulier concaeptibus ibat,
Iamque suo uiuos latices in uentre gerebat,
Ciuibus unde pluit, Coelique efulgurat ignes,
Dilluit, urit, agit, rapit, excitat, attrahit, urget,
Ad Christum denso collectos agmine ciues,
Vocibus, et magni foecundis imbribus oris.
O, mihi si fontis Christi gutta una daretur,
Talia corde meo fluerent qua flumina large,
Mergerer ipse, meos uellem quoque mergere ciues,
Aut si magna peto, saltem Samaritidis alueo
Confluar in Christum, pelagus uelut amnis in altum,
Soluar in hoc, sic me diuinum absorbeat aequor.
O, mater foelix, o, fortunata Sebaste,
Quam trahit ad uiuum Christi pia foemina fontem.
Non signis accaepta fides, sed praestita uerbis.
Foelix prole tua, tu sponsa uocabere Christi.
Tunc socii inuitant epulis ad prandia Christum.