Latin
Iacobi Boni Racusaei, Donum Quartum / Tibiae Pastoralis Martyrum Matri / dedica…, lines 7.13.331-7.13.372
Jakov Bunić, De vita et gestis Christi 7.13.331-372
Unproofread scanNot analysed yet
Namque deum dixisse, negat furialis Enyo,
Ast hominem, Christo populi manus ampla fauentis.
Ego uolutabrum ceu sus infusa labascunt,
Sicubi se clepsent responsi tegmine falsi,
Nescimus referunt, ait iis lux omnia cernens
Christus, ego hinc taceo quod quaestio uestra requirit.
Quid uero tibi gens (animos aduerte) uidetur?
Chara uiro cuidam fuerant duo pignora nati,
Qui placide accedens ait haec aetate priori,
Vade, age nate citus, mea qui uineta uirescunt
Sole sub hoc, illicque operabere, nolo sed ille
Respondens, abiit tamen, ille deinde minori
Imperat haec eadem, nunc uado ait iste, nec iuit,
Vter ab imperii defecit lege duorum?
Iste minor referunt. illis ait acer Iesus.
Nimirum regnante deo uos turba latronum,
Scortaque praecedent, et publica monstra praeibunt.
Ioannes et enim sanctissima tramite lampas
Iustitiae fulsit, sed non his credita coecis.
At publicani, meretrices, et latrones
Credere non cessant, et uos ea clara uidetis,
Abiurata fides tamen est, inuisaque coecis.
Vir fuit oeconomus, quoi consita Bacchus habebat
Iugera multa, uirens et circum plurima sepes,
Trabsque lacu infosso, surrectaque turris ad astra.
Quae locat agricolis ubi, protinus inde recessit.
Quum uero incoctus grauidis excreuerat uuis
Pampinus, urgenti et propior uindemia musto.
Sollicitus famulos emittit in annua frugum
Praela, quibus reditus torquentur, at improbus illis
Vinitor, et quibus est custodia credita Bacchi,
Apprensis, alium coedunt, aliamque trucidant,
Ast alius premitur lapidoso elisus aceruo.
Rursus et iis plures, et eadem caede perempti.
Natus ei fuerat charissimus unus, et illum
Forte uerebuntur dicens his destinat aris.
Huncque cruentati postquam uidere coloni,
Exarsere simul, ueluti de uertice pastor
Videt ubi inuadi caulas accurrerat alto,
Tum furor irritat misereri nescia corda,
Praedonumque truces animos in uiscera iusti
Sanguinis, innocuumque efudunt ense cruorem.