# In duos συγχρόνους cosmographiae ocellos 1

Jan Brożek, In duos συγχρόνους cosmographiae ocellos, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-brozek/in-duos-cosmographiae-ocellos/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-brozek/in-duos-cosmographiae-ocellos/1

IN DUOS ΣΥΓΧΡΟΝΟΥΣ, COSMOGRAPHIAE OCELLOS, NICOLAUM COPERNICUM TORUNIENSEM Astrologiae, CHRISTOPHORUM COLUMBUM GENUENSEM Geographiae, JOANNIS BROSCII CURZELOVIENSIS Ordinarii Astrologiae in Academia CRACOVIENSI PROFESSORIS Epigramma continuum Patriae Copernici dedicatum. Uid terrasque novas nunc Antipodasque retectos Miramur? tellus fixa diu jacuit: Vt verò hanc movit summo Copernicus ausu, Discretae Oceano quae latuere prius Gentes conspectae magno monstrante Columbo, Vtrius ergo horum gloria major erit? Aliud eiusdem argumenti ADversas pedibus gentes reserando Columbus Deportat magni nominis inde decus. Hanc tibi sed propius divine Copernice famam Deberi, doceo fors ratione mea. Nam, tu dum terram varios provoluis in Orbes, Difficile haud fuerat Clima videre novum. Cyclo Lunae 4. Solis 3. Indictione I.

---

Jan Brożek, In duos συγχρόνους cosmographiae ocellos. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
