Latin
CAPVT III
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. DE IGNE FATVO Helena, Castore, Polluce. Urca sepulchra &patibula, ignis degit fatuus. Viscosa enim &pingui exhalatione, tanquam parente gaudet. Nocturni aëris ἀντιπερις ἄσει accenditur, &ad motum aëris variis cietur agitationibus. Accedentes viatores fugere videtur, recedentes sequi. Causa in aëre est. Propellitur in cursu, propellit &istos, in fuga sequitur, comitantur &ipsi. Hinc Viatorum saepe pericula. Pagorum dum esse existimant lumina in paludes conjiciuntur. Tria sequentia in mari apparere solent; Graves sunt, inquit Plinius l. 2, c. 37.