# Thaumatographia naturalis 100-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/100-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/100-2

CAPVT III. DE IGNE FATVO Helena, Castore, Polluce. Urca sepulchra & patibula, ignis degit fatuus. Viscosa enim & pingui exhalatione, tanquam parente gaudet. Nocturni aëris ἀντιπερις ἄσει accenditur, & ad motum aëris variis cietur agitationibus. Accedentes viatores fugere videtur, recedentes sequi. Causa in aëre est. Propellitur in cursu, propellit & istos, in fuga sequitur, comitantur & ipsi. Hinc Viatorum saepe pericula. Pagorum dum esse existimant lumina in paludes conjiciuntur. Tria sequentia in mari apparere solent; Graves sunt, inquit Plinius l. 2, c. 37.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
