# Thaumatographia naturalis 100

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/100

Vnus faustus putatur, qui cum Augustus ludos Veneri genitrici appararet, apparuit. Hinc verba ipsius Plin. l. 2. c. 25. Ii ipsis ludorum meorum diebus, sydus crinitum per 7 dies in regione coeli, quae sub Septentrionibus est, conspectum. Id oriebatur circa undecimam horam diei, clarumque & omnibus terris conspicuum fuit. Eo sydere significari vulgus credidit. Caesaris animam inter DEORVM Immortalium nomina receptam: quo nomine id insigne simulachro capitis, quod mox in foro consecravimus, adjectum est. In antiqui Romani denarii altera parte, spectatur Caesaris effigies cum his literis. Imp. Caes. Divi. III. Vir. R. R. C. in altera vero Templi Veneris anterior facies cum stella, Caesaris statua augurali habitu & ara ad quam sacrificare, vota suscipere, & controversias dirimere, interposito jurejurando, per Caesarem solebant, cum his literis. Divo Iul. Delchamp. ad l. 2. Plin. cap. 25.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
