# Thaumatographia naturalis 105

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/105

26) irritum & inefficacem esse campanarum sonum, si quae ex illis cum lustratur, sanam. Quod in sonitus ille aerem rafui refacit (quod tamen absolute dictum falsum est: Nam nec nebulas nobis propinquiores dissipat, nec recta sursum volat, sed per fenestras certis in locis oblique cogitur, nec ad nubem pervenit) satius esset tormenta explodi, majoresque campanas tantum moveri. Feles, Canes & Capras magis illorum obnoxios ictibus, observatio dedit sedula. Hinc, si in patente cum homine canis versetur campo, territus ipsius implicatur pedibus. Causam in halitus ex animalium horum corporibus exhalantes conjicit Cl. Bartholinus, quos tanquam materiam cognitam, & nutrimentum aliquod, fulminei spiritus, fores praesertim si pateant, ut libere in aërem ferantur sequuntur. Hinc feles in limine tanguntur saepissime. Canes autem odoros esse, odoras & capras. quis est qui nesciat? Feles in tanta copia per poros effundere eosdem, ut & homines quidam ad illorum praesentiam deliquium patiantur, & generosiores Equisini curru abscondantur, sudorem anxie emittant, experientia ipsa nos docuit. Hyeme raro fiunt Tonitrua. Paucae enim & fere nullae calidae attolluntur exhalationes: meminit tamen tempore Alexandri Curtius lib. 8, de Alex. Erat probe, inquit, continuus coeli fragor, & passim cadentium fulminum species visebatur. Tum repente imber grandinem incutiens, torrentis modo effunditur. Imbrem vis frigoris concreto gelu astrinxerat. Olaus lib. 1, cap. 6, in Septentrionali plaga vehementiora judicat. Nam homines exanimant: & in Tartaria regni Mongal mixtis cadunt nivibus. In Brasilia vero rarò demittuntur fulmina, at tanta fulgura, ut Solem superare videantur. Ioseph. Acosta anno 1560. Tempore Marci Antonini Philosophi, fulmine ad legionis Christianae preces percussos hostes legimus. Vnde Christianorum Legio Fulminatrix dicta. Confestim (inquit Imperator de illis in Epist. ) ut procubuerunt in facies & preces fuderunt ad ignotum mihi DEVM, descenderunt de coelo, in nos quidem frigidissimus imber, in nostros vero hostes, grando mixta fulminibus, ut sine mora sentiremus, praesto esse invictam opem DEI potentißimi.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
