# Thaumatographia naturalis 106

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/106

CAPVT VI. DE VENTIS. Artic. I. De Origine Ventorum. JEntorum causam Solem innuit Aristoteles 2 Meteoror. cap. 4, humorem, qui per summa terrae residet attrahentem, & terram ipsam calefaciendo exsiccantem. Non placet sententia Lydiato. Nam terra irrigata & exsiccata, parca est Ventorum materia. Terra enim non plus imbibit pluviae, quam ut suam expleat sitim, & in siccam permutet naturam; inde nulla exhalatio, Ex eodem demenso, in pluvias abire permittit, ejus non parva copia. Quid igitur pro ingentibus relinquitur ventis? Internus ergo substituitur calor. Et certe temporibus hybernis, fumosam terra exspirat exhalationem: ex nivibus in Australibus partibus oriuntur venti: ex paludibus & stagnis aura assurgit; ex mari quamvis tranquillo procellae. Vnde nisi quia exhalat terra vaporem, qui per profundas aquas foras erumpit? Rem hanc Chymicorum ostendit instrumentum, quo loco follis utuntur. Sennert. lib. 4. Epitom. c. 3. Paratur ex cupro globus, ita ut aqua repleri, claudi repletus possit. Fistula angusti orificii, ex una paratur parte, aqua igni admovetur repletus, fistula alteri loco follis. Vbi globus incalescit, & aërescit aqua, continuo aër exspiratur, & donec aqua tota absumta sit, follis loco fungitur. Procreantur autem tum venti, cum calor madidam urit terram. Sol exsiccatione poros aperit, aër agitatione accedit. Si verò in mari oboritur, mare primo tranquillum secum murmurans, exhalationem venti materiam jam tum in visceribus ejus gigni significat, pisces nonnulli lasciviunt, ad saxa se affigunt nonnulli: tum parum intumescens mare, exhalationem modò genitam exitum moliri ostendit: post bulliens ad superficiem usque penetrasse, sed parva adhuc mole: tandem sublatum ante se fluctum, flatuum irruptiones toto insequentes impetu ventum atque tempestatem faciunt.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
