# Thaumatographia naturalis 108

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/108

CAPVT VII. DE TERRAE MOTV. Artic. I. De ortu Terrae motus. Quarum subter in terrarum cavernis undantium, fluctibus terram moveri, antiquisMsimi existimabant: inde Neptunum ἐννοσίγαιον καὶ συσίχθονα appellavere. Gell. l. 2, c. 28. Alii ventum in superficie terrae, in ejus refluentium concava concutere. Alii Solem vapores intra Terram concludere, hos quaerentes exitum, grassari, cum non invenerint. Contra ratio statuit & experientia. Est in Occidentali Hispaniae parte visendae mons altitudinis, multis concavis specubus. Scalig. Exerc. 36. Tanto in iis aquae praecipitantur fragore, ut quinque milliarium sonitu impleant spacium, nihil tamen terrae motus ibidem. Nec ventus aut aër tamen subiens multus est; per canalium amplitudinem, & diverticula dissipatur, longius provectus impetum admittit. Ostendunt id metallicae operae. Immanes enim fabricantur solles; ut aërem attrahant, ne pigro fuffocentur. Pugna ventorum nil facit. Illa namque ad latus potius tendit, aut sursum sua levitate aspicit; ad primumque obstaculum turbinis instar à terra refiliunt. Mare an occludat meatus, incertum.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
