# Thaumatographia naturalis 113

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/113

ad fascic. anno 1496. Cinerem tempore Leonis, qui palmae minoris altitudine in tegulis jacuit. Niceph. I. 15, c. 20. In Sylvis Neuholem ferream massam recremento similem ex aëre decidisse; sunt qui affirmant, eamque multorum pondo, adeo ut nec deportari propter gravitatem, nec curru devehi propter invia potuerit. Agricol. abs. Metall. c. 8. In Aegypto perparvulis guttis, ut plurimum pluit. Mures ex illis nascuntur, qui spicas circumrodere, & segetes succindere solent. Aelian. I. 6, c. 40. Quin & in Thebaide, cum grandine pluit. mures in terra apparere dicuntur, qui partim coenosus existunt limus, partim carnis possident substantiam. Aelian. I. 2. c. 56. Maxime vero mirum, modo non fit fabulosum, quod Olaus l. 18, & Ziglerus in Normegia de Septentrionalibus. Et ex illis Scaliger Exerc. 192, sect. 3. Lemer bestiolae, inquiunt, quadrupedes, soricis magnitudine; pelle varia per tempestates & imbres decidunt, incompertum an ex remotioribus Insulis, an ex nubibus foeculentu. Statim arque deciderint, reperiuntur in eorum visceribus herba trudae nondum concoctae. Hae more locustarum depascunt omnia virentia. Vivit haec pestis donec non gustaverit herlam renatam. Conveniunt gregatim quasi hirundines evelaturae, stato tempore, aut moriuntur, aut ab aliis bestiolis Lefrat consumuntur. At in Amelandia, quae ranam nullam patitur, ranis pluisse, ex Praeceptore nostro Clarißimo Domino Menelao Vinsemio Med. D. en alma Frisiorum Proses. accepimus. In Velauniis denique tantum erucarum una nocte decidit de coelo, ut eas in domo reptantes, biduo toto accensa palea, urere necessum fuerit; vix ad id sufficiente hominum mulierumque turba. Dalechamp. ad I. 2. Plin. c. 56. Sennertus animalia quae ex putredine gigni possunt, vel ex materia aliqua pluviis irrigata gigni, vel in terrae cavernis latentes evocari existimat: perfectiora & lapides aliunde venire; ad superiores tamen causas plurima ex his referenda esse arbitratur.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
