# Thaumatographia naturalis 118

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/118

Causa in nubem crassitudine exoneratam aquarum, ratione posterioris ponitur; in plenitudinem nocturni humoris ratione prioris rejicienda videtur. Sed haec animi gratia, in medium à Scaligero adferuntur. Neque enim leve est incertae rei certas adferre rationes. Scalig. CAPVT XII. DE ADMIRANDIS quibusdam Meteoris. Stentorum veniunt nomine, quae & in vicino aëre, & in sublimiore illo Siderum coelo, perpetuo orbium circumvolutionibus, Dei jussu insolenter accidunt. Varietatem, non vetusta solum, sed & recentia observarunt tempora, DEVS, & puriores quaedam effingunt Angeli, format & impius nonnulla. Casparus Peucerus in Theratoscopia. Anno 1532 non procul ab Oeniponte mirae visae sunt imagines. Camelus erat primus, flamma circundatus in orbem: altera lupus flammam evomens & flammeo orbe septus. Sequebatur hunc Leo, cui vir cataphractus, in montium stans aditu, blande contrectabat jubam, blandiri hic vicissim videbatur. Iohannis Ducis Saxoniae, & Electoris mortem, hae praecessere picturae. Arbor primò erat marcida & eversa; Expeditus hinc eques, truncatam ramis gestans arborem; tum magna & atra crux in densa nube. Tandem ex ea fulmen visum est excuti horribile, ingenti cum sonitu. Anno 1534, tertia die Iulii, in oppido Schleswich, à meridie coelo sereno, conspecti in aëre Leones, ex locis diversis ad conflictum concurrentes. Cataphractus his assistebat hastam quatiens. Iacuit non procul ab equite humanum caput sine trunco, imperatorio ornatum diademate.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
