# Thaumatographia naturalis 120

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/120

Finito praelio reduxit exercitum ad occasum Leo, quo aliquousque progresso, quidam albo & ornato vectus equo, ad pugnae locum à copiis rediit, atque in eum equum juvenem ataphractum, ibi stantem collocavit, & versus ortum procedentem comitatus: cum caeteris speciebus evanuit. Sed quid prisca recenseo? vidit & aetas nostra mirabilia, hic ipse vidit annus. Anno enim seculi vigesimo septimo, duo in Pomerania visi confligere exercitus, victor Septentrionalis evasit. Trabs hunc procedentem ignea secuta est. Mercurius Gallobelgicus. Mense verò 1629 anni Martio, duae in Misma in infima aëris regione concurrere acies. Ex nebula illae ita formatae erant, ut videri vultus & ora potuerint. Victoriam minor obtinuit, caesus fugatusque major est. Futurorum haec forsan praelagia, quae ut eveniant animitus optamus, voto classem hanc tertiam concludemus. Vtinam! Vtinam! THAVMA

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
