Latin
CLASSIS QVARTA
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 124
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si in ipsa fodinae hoc anno ad Cubiti altitudinem fodias adamantes reperies. Post biennium rursus illic excavato, ibidem invenies Adamantes. Caeterum quomodo id fiat, difficile dictu est. Nulli potest facilius esse loqui, quam rerum natura pingere, lascivienti praesertim &in magno gaudio fertilitatu tam varie ludenti. Plin. I. 21 prafar. Haud tamen videtur absurdum, spiritum cum materia idonea coalescere, illam nondum bene excoctam aliis dimittere, hoc modo perpetuari. Certe fluxus venarum analogum quid vegetabili ostendunt naturae, &relatio à Fribergensi Medico, in infossorum Metallicorum pulmonibus, apertis post mortem cadaveribus, ea ipsa metalla concreta reperta, in quibus laboravere vivi; idem innuere videtur Sennertus de cansensu &diss. Chymic. &Galenicorum.