# Thaumatographia naturalis 124-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/124-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/124-2

CAPVT II. DE MARGA ET TERRA Figulorum. Arga est terra spissa & pinguis: at interdum ita fluida & alba, ut medullae ossium in animatis non absimilis videatur. Saepius est dura, quae pota sanguinis per ora venarum profusionem sistit; omninoque quas Samia vires habet. Effoditur multis in locis, apud Saxones praesertim. Gossariae duplex, quarum una cinereo est colore, altera candidior; ex qua fiunt formae, in quas hi qui metalla figurant, ea liquida infundunt. Vtramque frigus acre in tenuissimas bracteas dividit: tametsi prior antequam vim frigorum acceperit, ex crassis constet crustis. Figulorum terra spissa, mollis, rara est. Ex pinguibus & spissis finguntur opera, quae vis ignium non cito frangit. Ex iisdem fiunt vasa, quae nec sorbent nec excoquunt liquores: in quibus liquor qui aurum ab argento separat, & conficitur & conservatur. Opera figulina varias nobilitarunt regiones. Asiam, illa quae fingebantur Pergami, quae Trallibus, non ignota Coa, Samia. Aretina etiam mirifica. Plin. l. 35, cap. 13. Noriberga mittit fornaculas fictiles, in quibus venae & metalla coquuntur. Ex argilla effossa ad arcem Rotenburgam fiunt catini, in quibus conficitur Orichalcum.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
