# Thaumatographia naturalis 124

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CLASSIS QVARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/124

Nam si in ipsa fodinae hoc anno ad Cubiti altitudinem fodias adamantes reperies. Post biennium rursus illic excavato, ibidem invenies Adamantes. Caeterum quomodo id fiat, difficile dictu est. Nulli potest facilius esse loqui, quam rerum natura pingere, lascivienti praesertim & in magno gaudio fertilitatu tam varie ludenti. Plin. I. 21 prafar. Haud tamen videtur absurdum, spiritum cum materia idonea coalescere, illam nondum bene excoctam aliis dimittere, hoc modo perpetuari. Certe fluxus venarum analogum quid vegetabili ostendunt naturae, & relatio à Fribergensi Medico, in infossorum Metallicorum pulmonibus, apertis post mortem cadaveribus, ea ipsa metalla concreta reperta, in quibus laboravere vivi; idem innuere videtur Sennertus de cansensu & diss. Chymic. & Galenicorum.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
