Latin
CAPVT II
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 125
Unproofread scanNot analysed yet
Hi ex igne unà cum Orichalco ejecti non rumpuntur, sed vitri candentis modo torquentur &trahuntur. Agricola de illis quae effodiuntur ex terra. CAPVT III. DE TERRA LEMNIA. Armenia, &Silefiaca. Erra Lemnia sigillata alias dicitur. Hanc enim Sacerdos Dianae patrio sumens honore, hordeo &tritico piamenti loco redditis, in urbem comportabat, aqua maceratam, ac in luti formam redactam desiccabat, ut mollis cerae acciperet consistentiam; qua accepta sacro Dianae muniebat signo. Gal. l. 9 simpl. Hodie quotannis non absque superstitione effoditur sexto tantum Augusti die. Qui fodiunt Graeci sunt; puteus suavem emittit odorem. Foditur à Solis exortu sex horis &in una reconditur parte; nec lucem videt priusquam annus effluxerit. Exempta post eluitur, elota sacco injicitur, manibus miscetur, in globos fingitur, sigillo imperatorio notatur. Siccatur tandem &in scrinio obsignata Constantinopolim ad Imperatorem mittitur. Stephanus Albacarius in Epist. ad Busoequium. Ad lethalia prodest medicamenta; tentavit in lepore marino &Cantharidibus Galenus &expertus est. idem de ea testatur, in colle quodam juxta Ephestiorum urbem, in quo nulla planta vivit, solo veluti combusto effodi. Armenia terra ex ea Armeniae parte quae Cappadociae confinis efferebatur. Contra dispnaeam juvare asserit Galenus, ita ut quos non juvet intereant.