Latin
CAPVT IV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 126-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. DE SALE. Al vel fit, vel gignitur. Fit è salsis fontibus, quorum aqua die excocta tandem in salem vertitur. Gignitur variè. Siccatur in lacu Tarentino aestivis Solibus, totumque stagnum in salem abit, modicum alioquin, altitudine genua non excedens. In Bactris duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad Arios sale aestuant. Sed &summa fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub gelu fluente, ut apud Caspias portas, quae salis flumina appellantur. Apud Bactros amnis Ochus &Oxus ex appositis montibus deferunt salis armenta. Sunt &montes nativi salis, ut Indis Oxomenus, in quo lapicidarum modo caeditur renascens, majusque Regnum ex eo vectigal, quam ex auro &margaritis. Effoditur &è terra humore densato in Cappadocia. Ibi quidem caeditur lapidum specularium modo. Invenit &iuxta Pelusium Ptolomaeus Rex cum castra faceret. Quo exemplo postea inter Aegyptum, &Arabiam, coeptus est sub arenis inveniri: qualiter &per Africae sitientia, usque ad Ammonis oraculum. Is quidem crescens cum Lunae noctibus. Plin. Ad mare tenuis quidam gignitur.