# Thaumatographia naturalis 127

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/127

Cum enim fervet aestus spumas agis, easque ad littora appellit & scopulos. Hae autem abscissae & in illis depositae atque exsiccatae, nonnullis in locis in salem convertuntur. Dioscor. Lacustris in Sicilia tanti est splendoris, ut quod tradit Plinius, recipiat imaginem. Colomeus gustum commovet ovi tosti sapore. Compactus in igne crepitat & exilit: at resolutus non item, ut nec ille, qui in lacubus ardore Solis exsiccatus gignitur. Agrigentinum in aqua exilire refert Plinius. Torrefactus nihil aut minimum de amplitudine sua deperdit: & humefactus perdit. Atramen salis acervi, qui ab Afris iuxta Vticam construuntur, tam alti ut collium habeant speciem, Solis caloribus adeo obdurescunt, ut imbribus non liquescant, ferro difficulter caedantur. Observatum verò eos qui ad febres putridas dispositi sunt, cibis liberius sale conditis, ab illis praeservari. Math. de febr. pestil. Agros etiam illius conspersu feraces redditos animadversum: obesae verò mulieres. moderato illius in condimentis usu, foecundae fiunt. Abstergit enim uliginem, matricemoue plus satis udam exsiccat, ut semen cohaereat. Viris quoque Lumbos incitat, & movet tentiginem. Lemnius de Occultis l. 2, cap. 36. Hinc Aegyptii sale non usi. Foecunditati auxiliari, murium in navibus copia, & continentes mulierum salinarium pruritus argumento esse possunt. Nutriri & cum caeteris in substantiam verti sentit. Libavius Tom. 3 singul. l. 5. Cum videamus ex nullo non corpore salem extrahi. Generatio pretiosissimarum in mari perlarum & corallii ex intimis saxis emergentis in brachia & ramos, veluti arboris divaricati, sali adscribitur. Quercetan. de Medic. prisc. Phil. 2.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
