# Thaumatographia naturalis 136-2

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/136-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/136-2

CAPVT XII. DE CORALLIO. IOrallium aliàs Lithodendron. Oritur ex succo lapidescente. Est verò frutex sub aqua marina viridis & mollis, baccas habens similes cornis nativis specie & magnitudine, item molles sed candidas. Resectus statim induratur, Omni Omne priusquam praecidatur, viride esse videtur: interdum etiam unius corallii stirpes ramique, partim sunt rubri, partim candidi, partim nigri. Maxima in mari Mediterraneo colligitur quantitate, & Massilienses quotannis adeunt piscatum, retibusque ex imis Oceani visceribus extrahunt. Dispens. Chymic. l. 2, cap. 49. Linschottus part. 3 Orient. Ind. cap. 1, ad caput Bonae spei scopulos esse ait, in his corallium acutissimum, omnifarii coloris, Indi gestant, quia aruspices amoliri arbitrantur pericula. A fascinationibus infantes tueri vulgus sibi persuasit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
