# Thaumatographia naturalis 141

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/141

Bodinus quatuor ex aequo mundi regionum indicem pronunciat Theatri Natur. l. 2. Acus enim ferrea (verba appono) leniter attrita magneti, ab ea parte Magnetis, qua antequam ex scinderetur è rupe, ad Septentriones spectabat, si ad aequilibrium acus statuatur, extremitas lapidi attrita, ad Septentriones convertetur. Eadem vis est in plagam Australem, si à parte Australi magnetis acus atteratur. Nec minor vis ab Orientali & Occidentali parte Magnetis, tametsi lapis seipsum ad regiones mundi convertere non potest, sed tantum acus ferrea: Id autem quod diximus, nisi experientia intelligi non potest. Si enim Magnetis fragmentum ligno natanti in aqua superposueris, & Magnetis latus, quod ad Austrum spectabat, priusquam de naturali sede dimoveretur, opposueris alterius Magnetis lateri, quod etiam ad Austrum spectabat, priusquam exscinderetur, lapis natans refugiet in oppositam vasis aquei partem: sin partem Magnetis Septentrionalem, Australi parti alterius Magnetis in aqua natantis converteris, Magnes innatans repentè accedet, & uterque utrique mirabili naturae consensus cenjugabitur, tametsi lignum vasis aquei intercedat. Idem quoque fiet, si vel acum ferream, in vase vitreo aqua pleno, & calami frustulo transfixum imposueris, ac manu Magnetis fragmentum teneas, latus unum Magnetis icum rapellet, alterum attrahet. Haec Bodinus. Tractionem quod spectat, Magnetem trahere de Aethiopico pronunciavit. Plimus lib. 36. cap. 16. experientia comprobavit. Libavius. Ipse, inquit, cum hoc experirer, omnem scobem detersi à Magnete, postea abrasi ab eo pulverem ex propria substantia. Hunc instratum papyro vel lignea tabulae, subtus adhibitus ille ipse qua abrasus pulvis fuerat, Magnes movit & traxit.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
