# Thaumatographia naturalis 143

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/143

Bituminosam in magnete naturam statuit, ad singularitatem cum ferro redactam, similitudine conspirationis misturaeque qua eadem principia in ferro coaluerunt. Est, addit, ferreus spiritus bituminosusque communis utrique, sed non effluit continenter, tamque valide è ferro, sicut è magnete, propter diversam coagulationem seu commistionem. Alii occultae istud tribuunt formae: alii mutuum rerum naturalium adferunt consensum. Sunt in Macrocosmo, inquit Langius l. 2, Epist. 51 sub concavo orbis Lunae pleraque quae tacito virium consensu divinitus conspirant. Certe magnes ferri quaedam vena est, & ex eo ferrum generari: Sennert. l. 5 Epitom. cap. 4, potest. Caeterum amittit vim trahendi magnes igne si agitaveris. Flagrans enim sulphureus provolat spiritus, ut Libav. l. 2 sing. putat. Vidimus, ait Porta Mag. natur. I. 7, cap. 7, non sine magna animi nostri voluptate, Magnetem accensis carbonibus tumulatum, coeruleam flammam sulphuream & ferream eructare, qua dißipata simul cum abeuntis animae qualitate, trahendi beneficium amisisse. Cedit & aëris injuriis & ipsa animam educit vetustas. Prohibetur exitus unguinibus allitis, & porri tenacibus succis, addunt & oleum lateritium, Lemn. I. 4, cap. 10, de occultis: sed confessum negat Cardanus l. 7, de subtil. Nec ferrum rubiginosum apprehendit, multo minus rubiginem. & calig. Ex. 112. Alias si scobs ferri pulvere defossa fuerit, aut ferrum ex altera parte tabulae, nihil ut dictum, impeditur Spiritus.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
