Latin
CAPVT XVII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 145-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVII. DE LAPIDIBVS VARIAS formas repraesentantibus. Apides varias repraesentantes formas multi sunt: hic quosdam recensebimus, nimirum, ETrochiten, Entrochon, Encrinon, Enorchin, &alios. Trochites tympani est figura. Ejus pars rotunda laevis est, utraque verò lata, habet quendam quasi modulum à quo undique radii ad extimam orbis partem. In acetum positus bullas agit, &reperitur qui se de loco moveat. Entrochos ex trochitis nondum separatis constat: eujus trochitae radios habent eminentes, in eo, qua parte duo committuntur, semper inesse cingulum retortum videtur. Trochitae verò sic conjunguntur, ut unius radii ingrediantur in alterius strias. Encrinos effigiem liliorum exhibet. Cum enim angulata pars una separatur ab alia quina utraque ostendit lilia. Enorchis fragmentii testium similis est: In dioecesi Trevirensi, cum caementa pro reparandis structuris eruuntur, nigricantes obveniunt lapilli muliebre referentes pudendum. Diphyis genitale utriusque sexus distinguente ostendit linea. Idai Dactyli in Creta ferreo colore humanum exprimunt pollicem. Invenitur &lapis novae Lunae speciem habens, aurei coloris armatura vestitus. Haephestites speculi repraesentat naturam, &in Sole siccam accendit materiam.