# Thaumatographia naturalis 145

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/145

Ardentes, inquit Plinius in foris conviviorum ex eo vidimus mappas, sordibus exustis splendescentes, igni magis quam possent aquis. Eo oblita non accendi obsidione Athenarum sub L. Sylla compertum est. Hic lapis pectitur, netur, texitur. tametsi, quia brevis, difficulter. Conficiunturque ex eo non solum mappae, sed etiam mantilia. Ex eo etiam quondam funebres Regum tunicae, quibus induti in rogos ardentes imponebantur; ut corporum cinis à lignorum cinere secretus, in sepulchro condi posset. Plinius scribit, inventum hoc linum, pretia excellentium margaritarum aequare: hodie tamen vili venditur pretio.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
