Latin
CAPVT XVIII
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 147
Unproofread scanNot analysed yet
Qui lapillum in alvo continet, is ut Graeci perhibent, sinistro gravidae mulieris alligatus brachio, per quod à corde versus digitum annularem minimo proximum arteria decurrit, foetum ne lubricae excidat matrici continet; sinistro parturientis femori, ita eam adjuvat, ut sine doloribus pariat, sed amoveri à partu debet ne uterus sequatur. Factum id in cujusdam civis Valentini uxore. Francisc. Valeriola l. I. Obser. 10. Huic in partu alligatus, adminiculum fuit, non abstractus, mors. Enhydros aquam in se continet. Absolutae est rotunditatis, in candore laevis, sed &ad motum fluctuat. Intus in eo veluti in ovis liquor est. Quin &liquidum bitumen suavi interdum odore, in saxis tanquam in vasis conclusum reperitur. Coticula lapis est quo probatur aurum. Omnes tempore Theophrasti in Tmolo inveniebantur: in rivis Hildesheimiis hodie &Goselarianis. Inventarum partes quae respiciunt Solem, meliores ad experimentum; deteriores, quae terram. Illae quippe sicciores: at ne auri argentique recipiant colorem, humor impedit. Pumex in iis quae arserunt invenitur locis, ex terra excoctus vel lapide. Fistulas quia habet in quibus aër levis est &innatat, &quia humore caret, non comburitur. Qui curant vina, inferventis musti immittunt dolium, statimque fervor cessat. Potores in certamine bibendi ejus sese farina muniunt, sed nisi immenso impleantur potu, periclitari Theophrastus testis.