# Thaumatographia naturalis 149

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/149

CAPVT XX. DE CRYSTALLO, Iride & Adamante. E ortu Crystalli dissentiunt scriptores. Vehementiore gelu fieri ex nive vel glacie author est Plinius l. 37, cap. 2, succum intra terram à frigore condensatum statuit Agricola l. 6 fessil. Prior videtur amplectenda. Non tantum id nomen postulat, sed & loci natales. Invenitur enim in iis ubi hybernae nives sunt, in Alpium adeo inviis, ut plerumque fune pendentes eum attrahant. In Asia & Cypro aratro eruitur & à torrentibus deportatur. Scal. Exerc. 119. E rupibus Percinianis, quae sunt in extremis Noricis, & summis ibidem montibus nulla humo rectis avellitur. Inest illi interdum argentum rude plumbaginis colore. Varium eidem pondus. In andia tam ampla est inventa, ut ex ea vas fieret, quatuor capiens sextarios. Livia Augusta unam in Capitolio dicavit, ex hac librarum quinquaginta amphora. Raro inveniuntur solitariae, una plures saepius radice nituntur, junctim modo assurgentes, separatim modo: jacent nonnunquam affixae, ut avellere arduum videatur opus. Omnis verò Crystalli mucro, ac universum corpus est sexangulus. A Solis liquari nequit calore, summa enim frigoris intensio tantam ei soliditatem attulit, ut vinci modico nequeat. Impatiens tamen fervoris. Bodin. l. 2 Theat. Naturae. Ardentissimis enim fornacibus, diuturnaque flamma liquatur, liquata rursum concrescit, & in calicem crystallinum, liquor si infundatur calidus, rumpitur. Vertiginis putatur hostis appensa, & ex ejus poculo, illius bibitur gratia. Plater. I. 1, de I. f. Fiunt ex ea calices & trullae, qualem à matrefamilias non divite H. S. C. L. M mercatam scribit Plinius. Habuit unam Pancirolla splendida materia, adeò translucentem, ut aër fere videretur, extremis solum visui expositis partibus. Continebat Chelidrum, qui ore aperto deglutiturus agnellum, ab opposita impediebatur cruce. Panciroll. de Veterib. Deperd. I. 1. Iris candida etiam gemma est.

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
