Latin
CAPVT XXI
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 151
Unproofread scanNot analysed yet
l. 2 Theatri. Longior Magdeburgi quem pars turritae capsulae, in qua Eucharistia gestatur continet. Othonis primi capulum cultelli fuisse dicunt. Inventa aliquando in Cypro gemma est, cujus pars Smaragdus dimidia, dimidia Iaspis. Vis Smaragdo mira est. Venenorum &venenatorum hostis est morsuum: imò si ab iis vincatur, rumpitur. Coxae mulieris alligatus partum promovere, ventri impositus, retinere dicitur. Senner. I. 5 Epitom. scient. Natur. cap. 5. Annulo inclusus, aut à collo suspensus, si nudam contingat carnem, ab apoplexia praeservat. Plater. I. I, de I. fi Cognitum mortui Domini digitis quibus fuit gestatus, obsilire. Rei venereae quoque est impatiens, nam si dum commiscentur corpora, coningat cutim, rumpitur. Non dubitavit Albertus asserere. Regi Hungariae benevolentiam conjugalem exhibenti, in tres divulsum fuisse partes. Heliotropium sanguineis gemma distincta est venis. Dejecta in vas aquae, fulgorem Solis accendentem, percussu mutat sanguineo. Extra aquam speculi modo Solem accipit, deprehenditque defectus, subeuntem Lunam ostendens. Topazius non translucet modò, sed etiam mirificè lucet exitque in colorem auro similem fulgor. Magnitudine caeteras vincit gemmas. Inde enim Arsinoae Ptolomaei Philadelphi uxori, facta statua quatuor cubitorum, &in delubro, aureum quod nominatur sacrata.