# Thaumatographia naturalis 154

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jan-jonston/thaumatographia-naturalis/154

Cum enim per trium septimanarum gestasset spacium, liberata est; à Medicis non poterat. Vrinam suppressam provocare, ibidem habetur. Singulare verò hoc, quod aliquandiu gestatus, ingentem excitet pruritum: Cessat tamen bidui aut tridui spatio, redit applicatus. Subcutaneos etiam parit cuniculos; qui si rumpantur, haud exiguam produnt arenularum copiam. Reparatur singulari ac secreto artificio, & praeparati drachma una & semis, pro dosi, cum, aqua petroselini & iuniperi exhibetur. At nocet, saburra si ventriculum onustum invenerit. Ambigit Libav. I Synt. art. Chymic. l. 1, cap. 14. Vi propria an aliena ea faciat. Evenit interdum (verba ejus) naturam stimulatam vel sola persuasione firmaque fiducia de aliqua re concepta id peragere; quod nos objecto, primum motum danti phantasiae, adscribimus. Sed nec in omnibus par est efficacia, uti nec par assensus fidesque, nisi velis dicere, non tantum patientem debere esse calculosum, sed & talem dispositionem habere, ut lapidis vim admittere queat. Et certè lapidem Nephriticum in multis inefficacem gestatu deprehensum est. Achates ex Siciliae fluvio ejusdem nominis nomen invenit. In illo ita discurrunt venae & maculae, ut modo palumbum exprimat, modò cornu, modò arbusculam unam, duas, pluresve ut nemus appareat. Vidit Camillus Pisauriensis quondam, in quo in planicie quasi septem arbores. In Pyrrhi Regis Achate novem Musae à natura erant cum Apolline, & Musis sua insignia. Illa quae unius coloris est, in olla plena olei cocto cum pigmentis, & intra duas horas subfervefacta, unum colorem ex omnibus facit minii. Dalechamp. in Plin. l. 37. Agricola l. 6 foßil. Plinius

---

Jan Jonston, Thaumatographia naturalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Thaumatographia_naturalis.
