Latin
CAPVT XXIV
Jan Jonston, Thaumatographia naturalis 155
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIV. DE RVBINO, CARCHEDONIO, Sandastro, Chrysolito, &aliis nonnullis. Vbinus est coloris egregiè rubentis. Tanta interdum ejus magnitudo, ut ex eo vasa sextarium fere capientia fiant. Carchedonius sic dictus quod apud Garamantas &Nasamonas in Syrtibus inventus Carthaginem deferebatur; alias Granatus. Illis signantibus quamvis in opaco ceras liquescere Archelaus autor est. Non comburitur etiam igne. Sandastro rufus in aureo color, intus fulgent aureae guttae, velut in translucido stellantes, quae quo plures fuerunt, eo preciosior est gemma. Quoniam autem ferè stellarum hyadum &numero &dispositione stellatur, ob id Chaldaeis in ceremoniis habita. Chrysolitus stellarum differt pluralitate. Bochus scripsit Hispanicum duodecim à se visum pondo. Vidit ex metallis Germaniae erutam Agricola lebam, quae ex Chrysolitis amplius sexaginta constabat, quadratae figurae omnibus. Maxima lata erat unciam unam, longo digitos duos, poliri propter molliciem non poterant. Asyctos septenis diebus calorem tenet excalefacta igni nigra ac ponderosa distinguentibus eam venis rubentibus. Calcophones nigra est, sed illisa aeris tinnitum reddit, Tragoedis, ut suadent, gestanda. Catochites Corsicae lapis est, mirabilis, si vera traduntur, impositam manum veluti gummi retinens. Gasidanem Medi mittunt, nascitur in Arbelis. Concipere dicitur, &intra se partum fateri concussa; concipere autem trimestri spacio.